\section{Ad Completorium} Ave, Maria, etc. Converte nos, Deus salutaris noster ; Et averte iram tuam a nobis. Deus, in adjutorium meum intende, etc. Alleluia. \paragraph{Psalmus CXXVIII} Sæpe expugnaverunt me a juventute mea : dicat nunc Israël. Sæpe expugnaverunt me a juventute mea ; etenim non potuerunt mihi. Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores : prolongaverunt iniquitatem suam. Dominus justus concidit cervices peccatorum : confundantur et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion. Fiant sicut fœnum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit ; De quo non implevit manum suam, qui metit ; et sinum suum, qui manipulos colligit. Et non dixerunt qui præteribant : \og Benedictio Domini super vos ! Benedicimus vobis in nomine Domini. \fg Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto ! Sicut erat, etc. \paragraph{Psalmus CXXIX} De profundis clamavî ad te, Domine ; Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes in vocem deprecationis meæ. Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ? Quia apud te propitiatio est, et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus : speravit anima mea in Domino. A custodia matutina usque ad noctem, speret Israel in Domino ; Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio ; Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto ! Sicut erat, etc. \paragraph{Psalmus CXXX} Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei ; Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam : Sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea ! Speret Israël in Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto ! Sicut erat, etc. \paragraph{Hymnus} Memento, salutis auctor, etc. \paragraph{Capitulum (Ecclesiastici XXIV)} Ego mater pulchræ dilectionis, et timoris, et magnitudinis, et sanctæ spei. \rr Deo gratias. \vv Ora pro nobis, sancta Dei genitrix. \rr Ut digni efficiamur promissionibus Christi. \antiphona Sub tuum præsidium. \paragraph{Canticum Simeonis (Lucæ II)} Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace ; Quia viderunt oculi mei salutare tuum, Quod parasti ante faciem omnium populorum, Lumen ad revelationem gentium, et gloria plebis tuæ Israel. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto ! Sicut erat, etc. \antiphona Sub tuum præsidium confugimus, sancta Dei genitrix : nostra deprecationes ne despicias in necessitatibus, sed a periculis cunctis libera nos semper, virgo gloriosa et benedicta. Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison. \vv Domine exaudi orationem meam. \rr Et clamor meus ad te veniat. \paragraph{Oremus} Beatæ et gloriosæ semperque virginis Mariæ, quæsumus, Domine, intercessio gloriosa nos protegat, et ad vitam perducat, æternam. Per Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum, qui tecum vivit et regnat, in unitate Spiritus sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. \rr Amen. \vv Domine, exaudi orationem meam. \rr Et clamor meus ad te veniat. \vv Benedicamus Domino. \rr Deo gratias. \paragraph{Benedictio} Benedicat et custodiat nos omnipotens et misericors Dominus, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. \rr Amen.