Deus noster refugium et virtus : adjutor in tribulationibus quæ invenerunt nos nimis. Propterea non timebimus, dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. Sonuerunt et turbatæ sunt aquæ eorum ; couturbati sunt montes in fortitudine ejus. Fluminis impetus lætificat civitatem Dei ; sanctificavit tabernaculum suum altissimus. Deus in medio ejus, non commovebitur ; adjuvabit eam Deus mane, diluculo. Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna : dedit vocem suam, et mota est terra. Dominus virtutum nobiscum ; susceptor noster Deus Jacob. Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram, auferens bella usque ad finem terræ. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. Vacate, et videte quoniam ego sum Deus : exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra. Dominus virtutum nobiscum ; susceptor noster Deus Jacob. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto ! Sicut erat, etc. \antiphona Adjuvabit eam Deus vultu suo : Deus in medio ejus, non commovebitur. \antiphona Sicut lætantium. \paragraph{Psalmus LXXXVI} Fundamenta ejus in montibus sanctis : diligit Dominus porta Sion super omnia tabernacula Jacob. Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me. Ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum : hi fuerunt illic. Numquid Sion dicet : \og Homo, et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus \fg~? Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea. Sicut lætantiam omnium habitatio est in te. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto ! Sicut erat, etc. \antiphona Sicut lætantiam omnium habitatio est in te, sancta Dei genitrix. \vv Diffusa est gratia in labiis tuis. \rr Propterea benedixit te Deus in æternum. Pater noster, etc. (Absolutio et lectiones habentur post tertium nocturnum.) \subsection{Ad III. nocturnum} (Tres psalmi sequentes dicuntur feria 4. et sabbato.) \antiphona Gaude, Maria virgo. \paragraph{Psalmus XCV} Cantate Domino canticum novum : cantate Domino, omnis terra. Cantate Domino, et benedicite nomini ejus : annuntiate de die in diem salutare ejus. Annuntiate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus. Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis ; terribilis est super omnes deos : Quoniam omnes dii gentium dæmonia ; Dominus autem cœlos fecit. Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus. Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem : afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus : adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra : dicite in gentibus quia Dominus regnavit ; Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur : judicabit populos in æquitate. Lætentur cœli, et exultet terra ; commoveatur mare et plenitudo ejus ; gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exultabunt omnia ligna silvarum a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua. Gloria Patri, etc. Sicut erat, etc. \antiphona Gaude, Maria virgo : cunctas hæreses sola interemisti in universo mundo. \antiphona Dignare me. \paragraph{Psalmus XCVI} Dominus regnavit : exultet terra ; lætentur insulæ multæ. Nubes et caligo in circuitu ejus ; justitia et judicium correctio sedis ejus. Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Illuxerunt fulgura ejus orbi terræ : vidit, et commota est terra. Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini : a facie Domini omnis terra. Annuntiaverunt cœli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus. Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum, omnes angeli ejus : audivit, et lætata est Sion ; Et exultaverunt filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine ; Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram : nimis exaltatus es super omnes deos. Qui diligitis Dominum, odite malum : custodit Dominus animas sanctorum suorum ; de manu peccatoris liberabit eos. Lux orta est justo, et rectis corde lætitia. Lætamini, justi, in Domino ; et confitemini memoriæ sanctificationis ejus. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto ! Sicut erat, etc. \antiphona Dignare me laudare te, Virgo sacrata : da mihi virtutem contra hostes tuos. \antiphona Post partum. \paragraph{Psalmus XCVII} Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus. Notum fecit Dominus salutare suum : in conspectu gentium revelavit justitiam suam. Recordatus est misericordiæ suæ, et veritatis suæ, domui Israel. Viderunt omnes termini terræ salutare Dei nostri. Jubilate Deo, omnis terra : cantate, et exultate, et psallite. Psallite Domino in cithara : in cithara, et voce psalmi, in tubis ductilibus, et voce tubæ corneæ. Jubilate in conspectu regis Domini : moveatur mare, et plenitudo ejus ; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. Flumina plaudent manu ; simul montes exultabunt a conspectu Domini, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in æquitate. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto! Sicut erat, etc. \antiphona Post partum virgo inviolata permansisti : Dei genitrix, intercede pro nobis. \vv Diffusa est gratia in labiis tuis. \rr Propterea benedixit te Deus in æternum. Pater noster, etc. (Secreto) \paragraph{Absolutio} Precibus et meritis beatæ Mariæ semper virginis, et omnium sanctorum, perducat nos Dominus ad regna cœlorum. \rr Amen. \vv Jube, Domne, benedicere. {\sc Benedictio.}~~~~Nos cum prole pia benedicat virgo Maria. \rr Amen. \paragraph{Lectio I (Ecclesiastici XXIV)} In omnibus requiem quæsivi, et in hæreditate Domini morabor. Tunc præcepit et dixit mihi creator omnium, et qui creavit me requievit in tabernaculo meo, et dixit mihi : \og In Jacob inhabita, et in Israel hæreditare, et in electis meis mitte radices. \fg \vv Tu autem, Domine, miserere nobis. \rr Deo gratias. \rr Sancta et immaculata virginitas, quibus te laudibus efferam nescio. * Quia quem cœli capere non poterant, tuo gremio contulisti. \vv Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui. * Quia... \vv Jube, Domne, benedicere. {\sc Benedictio.}~~~~Ipsa virgo virginum intercedat pro nobis ad Dominum. \rr Amen. \paragraph{Lectio II} Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Jerusalem potestas mea ; et radicavi in populo honorificatio ; et in parte Dei mei hæreditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea. \vv Tu autem, Domine, miserere nobis. \rr Deo gratias. \rr Beata es, virgo Maria, quæ Dominum portasti creatorem mundi. * Genuisti qui te fecit, et in æternum permanes virgo. \vv Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum ! * Genuisti... \vv Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto ! * Genuisti... \vv Jube, Domne, benedicere. {\sc Benedictio.}~~~~Per virginem matrem concedat nobis Dominus salutem et pacem. \rr Amen. \paragraph{Lectio III} Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion. Quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio rosæ in Hiericho. Quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum juxta aquas. In plateis sicut cinnamnmum ct balsamum aromatizans odorem dedi. Quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris. \vv Tu autem, Domine, miserere nobis. \rr Deo gratias. \paragraph{Hymnus sanctorum Ambrosii et Augustini} Te Deum laudamus : te Dominum confitemur. Te æternum Patrem omnis terra veneratur. Tibi omnes angeli, tibi cœli, et universæ Potestates, Tibi Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant : \og Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus, Deus Sabaoth! \fg Pleni sunt cœli et terra mujestatis gloriæ tuæ. Te gloriosus apostolorum chorus, Te prophetarum laudabilis numerus, Te martyrum candidatus laudat exercitus. Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia, Patrem immensæ majestatis, Venerandum tuum verum et unicum Filium, Sanctum quoque Paraclitum Spiritum. Tu rex gloriæ, Christe, Tu Patris sempiternus es Filius, Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti virginis uterum ; Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna cœlorum. Tu ad dexteram Dei sedes in gloria Patris. Judex crederis esse venturus. Te ergo quæsumus, famulis tuis subveni, quos pretioso sanguine redemisti ; Æterna fac cum sanctis tuis gloria munerari. Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic hæreditati tuæ ; Et rege eos, et extolle illos usque in æternum. Per singulos dies benedicimus te; Et laudamus nomen tuum in sæculum, et in sæculum sœculi. Dignare, Domine, die isto, sine peccato nos custodire. Miserere nostri, Domine, miserere nostri. Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te. In te, Domine, speravi : non confundar in æternum.