AD PRIMAM. Ave Maria, etc. Deus, in adjutorium meum intende, etc. Alleluia. HYMNUS. Memento, salutis auctor, Quod nostri quondam corporis Ex illibata virgine Nascendo formam sumpseris. Maria, mater gratiæ, Mater misericordiæ, Tu nos ab hoste protege, Et hora mortis suscipe. Gloria tibi, Domine, Qui natus es de Virgine, Cum Patre et sancto Spiritu, In sempiterna sæcula ! ANTIPHONA. Assumpta est Maria. PSALMUS LIII. Deus, in nomine tuo, salvum me fac, et in virtute tua judica me. Deus, exaudi orationem meam : auribus percipe verba oris mei ; Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. Ecce enim Deus adjuvat me ; et Dominus susceptor est animæ meæ. Averte mala inimicis meis; et in veritate tua disperde illos. Voluntarie sacrificabo tibi ; et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est ; Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me ; et super inimicos meos despexit oculus meus. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto ! Sicut erat, etc. PSALMUS LXXXIV. Benedixisti, Domine, terram tuam : avertisti captivitatem Jacob. Remisisti iniquitatem plebis tuæ : operuisti omnia peceata eorum. Mitigasti omnem iram tuam : avertisti ab ira indignationis tuæ. Converte nos, Deus, salutaris noster ; et averte iram tuam a nobis. Numquid in æternum irasceris nobis ? aut extendes iram tuam a generatione in generationem ? Deus, tu conversus vivicabis nos ; et plebs tua lætabitur in te. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. Audiam quid loquatur in me Dominus Deus ; quoniam loquetur pancem in plebem suam ; Et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor. Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, utinhabitet gloria in terra nostra. Misericordia et veritas obviaverunt sibi : justitia et pax osculatæ sunt. Veritas de terra orta est, et justitia de cœlo prospexit ; Etenim Dominus dabit benignitatem ; et terra nostra dabit fructum suum. Justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto ! Sicut erat, etc. PSALMUS CXVI. Laudate Dominum, omnes gentes : laudate eum, omnes populi ; Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini manet in æternum. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto ! Sicut erat, etc. ANTIPHONA. Assumpta est Maria in cœlum : gaudent angeli, laudantes benedicunt Dominum. CAPITULUM. (Cantici canticorum VI.) Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora cansurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata ? R. Deo gratias. V. Dignare me laudare te, Virgo sacrata. R. Da mihi vitutem contra hostes tuos. Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison. V. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. OREMUS. Deus, qui virginalem aulam beatæ Mariæ virginis, in qua habitares, eligere dignatus es, da, quæsumus, ut sua nos defensione munitos, jucundos facias suæ interesse commemorationi : Qui vivis et regnas, Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen. V. Domine, exaudi orationom meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Benedicamus Domino. R. Deo gratias. V. Fidelium animæ, per misericordiam Dei, requiescant in pace. R. Amen.