\section{Ad Tertiam} Ave, Maria, etc. Deus, in adjutorium meum intende, etc. Alleluia. \paragraph{Hymnus} Memento, salutis auctor, etc.\footnote{ Voyez ci-dessus, p.xxx } \antiphona Maria virgo. \paragraph{Psalmus CXIX} Ad Dominum, cum tribularer, clamavi ; et exaudivit me. O Domine, libera animam meam a labiis iniquis, et a lingua dolosa. Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi, ad linguam dolosam ? Sagittæ potentis acutæ, cum carbonibus desolatoriis. Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est ! Habitavi cum habitantibus Cedar ; multum incola fuit anima mea. Cum his qui oderunt pacem eram pacificus : cum loquebar illis, impugnabant me gratis. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto ! Sicut erat, etc. \paragraph{Psalmus CXX} Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Auxilium meum a Domino, qui feeit cœlum et terram. Non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te. Ecce non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israel. Dominus custodit te : Dominus protectio tua, super manum dexteram tuam. Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. Dominus custodit te ab omni malo : custodiat animam tuam Dominus ! Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc, et usque in sæculum ! Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto ! Sieut erat, etc. \paragraph{Psalmus CXXI} Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi : in domum Domini ibimus. Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem : Jerusalem quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum ; Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini ; Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David. Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem ; et abundantia diligentibus te. Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te. Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto ! Sicut erat, etc. \antiphona Maria virgo assumpta est ad ætherum thalamum, in quo rex regum stellato sedet solio. \paragraph{Capitulum (Ecclesiastici XXIV)} Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Jerusalem potestas mea. \rr Deo gratias. \vv Diffusa est gratia in labiis tuis. \rr Propterea benedixit te Deus in æternum. Kyrie, eleison. Christe, eleison. Kyrie, eleison. \vv Domine, exaudi orationem meam. \rr Et clamor meus ad te veniat. \paragraph{Oremus} Deux, qui salutis æternæ, beatæ Mariæ virginitate fecunda humano generi præmia præstitisti, tribue, quæsumus, ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam meruimus auctorem vitæ suscipere, Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum. \rr Amen. \vv Domine, exaudi orationem meam. \rr Et clamor meus ad te veniat. \vv Benedicamus Domino. \rr Deo gratias. \vv Fidelium animæ, par misericordiam Dei, requiescant in pace. \rr Amen.